monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 185, 1
Quaelibet ova magis frigida quam calida sunt et potenter violare possunt. Ad comedendum nociva sunt, quia tenacia sunt et limosa, id est slimechte, et fere ut venenum. Nec homo ea comedat, quia si quis ea comederit, orfime et malus vermis, qui hominem comedit, in eo faciliter crescerent. Sed ova gallinarum, quae domesticae sunt, comedi possunt, sed tamen moderate, quia debilibus visceribus hominis ita nociva sunt, velut intemperata farina et non cocta, quia eis ut seick adhaerens et sliri ac putredinem in stomacho eius parant.